- VERUCULO pingendi Ars
- VERUCULO pingendi Arsmemoratur Plinio, l. 35. c. 11. ubi de Encaustice: Encaustô pingendi duo fuisse genera antiquitus constat, cerâ et in ebore cestro; td est, veruculo, donec classes pingt coepêre. est autem veruculus, seu veruculum diminutivum a veru, quod telum significat, et instrumentum pingendi vel inurendi: uti Graecum κέςτρον. Et quidem hîc pingendo adhibitum, sed et teli genus farsse, docet Vegetius, l. 2. c. 15. Aliud minus ferrô triangulô unciarum quinque, hastili trium pedum semis, quod tunc veruculum, nunc verutum dicitur. Vide ibi: et plura de hoc pingendi genere, supra voce Cera, item Encaustice, Sed et Veruculi, in Glossis, βάλανοι ἐπὶ κλείθρου, ὀβελίοκοι, item κανονια, ferrei scil. obices, quibus portae muniebantur. Unde verucla hodieque Galli dicunt ferreos huiusmodi obices, verrovis vulgo, Salmas. ad Solin. p. 925. de quibus vide supra voce Obices.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.